Latin
447.1 to 447.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 447.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hunc inter Reges Daniae Saxo Gramm. Krantzius, Alstedius non numerant. Ita tamen Funccius nullo citato auctore &Buntingus Chron. Brunsuic. eum nominat, &hic quidem fratrem Gevae uxoris Wittekindi fuisse ait, quam ita nominari alias me legere memini. Regino certè Godefridi &Widichindi, tanquam aequalium, &hujus quidem à Carolo M. victi, in Nortmanniam (ita olim Dania dicta Krantz. l. 4. c. 14. &alibi M. Adami hist. Eccl. c. 120.) fugae meminit. Meminit &Anonymus ille apud Pithocum Annal. auctor Caroli, Godofridi &Widikindi, tanquam aequalium, licet Funccius &alii Sigefridum à Gotrico sive Gotofrido alium eoque priorem statuunt. Hinc conjiciebam Sigefridum pro Gothofrido poni. Ecce vero in Annalibus Fuldensibus (quem librum cum adjunctis magno rei literariae commodo Clar. Vir Marquardus Freherus hoc seculo ineunte edidit) ad ann. Christi 78. pro Godofrido ab aliis Sigifridum poni invenio. Sed dubitationem omnem exemit historia gentis Danorum ab Erico Daniae Rege conscripta, ubi Sigefridus Gothofridi nepos memoratur, ibique gesta circa tempora Haraldi Regis Dan. &Ludovici Pii Imp. accuratius describuntur. Cum eum Auctor ille apud Ursperg. Sigebertum Gothofredo priorem in hist. Caroli M. faciat. Postquam ego haec ita commentatus sum, mihi, licet fide idoneorum Auctorum nixo, nondum plenè sidens, de tota hac re ad Nobilissimum &Ornatissimum Virum Joan. Melchiorem Rötlinium Serenissimo Principi Regit Daniae à Secretis retuli, perque eum alios Amicos, si opus foret, consului. Sed is quâ pollet vi ingenii, judicii ac memoriae, rerumque scientiâ, ita mihi ad hanc quaestionem literis d. 16. Julii Juliani 1667. datis respondit: Quaestionem de Gottorico &Sigefrido decidendam ego submitterem Danorum Infeldio, qui non maturo saltum judicio quicquid est Danicae Historiae examinavit, sed ipsa documenta Danica quiantum eorum haberi potest auius inspexit. Is igitur in Chronicis suis parte quidem prima pag. 17. Gatericium adnumerat quinquagesimum primum Danorum Regem, qui septimo à Christi nativitate vixit seculo, circa octogesimum ac nonagesimum annos. Filium habitit Henningum, siliamque Gevam Witehendi Saxonm Ducis uxorem, Fratrem denique Sigefridum, cum quo Regnum divisit, atque ad hunc cen affinem suum infeliciore contra Carolum Magnum bello Mitehendis confugit.