Latin
STANISLAUS LUBITA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 447
Unproofread scanNot analysed yet
Ne quid nunc dicam de pravae conscientiae carnificina, quàm noverant &senserant impii. Nisi quod, etsi haec abesset, virtus sit in expedito &tuto, vitium in arduo &ancipiti, imò in praecipitio, si difficultates &molestias ambitiosis, avaris, gulosis, ebriosis iracundis aliisque id generis hominibus assiduo devorandas consideremus. Quicquid verò de vulgo fiat, sapiens suum officium novit &tenet. Vitia erunt donec homines, inquit Tacitus: sed nec haec continua, &interventi meliorum pensantur. At mali nullam nequitiae ferunt mercedem, praeter momento praetereuntis gaudii titillationem, cum morsibus furentis conscientiae morsibus conjunctam, ut non immeritò ille dixerit: cur tamen hos tu Evasisse putes, quos diri conscia facti Mens habet attonitos, &surdo verbere caedit Occultum quatiente animo tortore flagellum. Quaecunque autem porrò majoris partis hominum futura est peccandi licentia &