Latin
STANISLAUS LUBITA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 447-2
Unproofread scanNot analysed yet
protervia, Sapientis est etiam magnis &difficillimis morbis admovere medicinam. Ille enim est humani generis Medicus. Ille cum tot vitiorum morbis assiduò luctatur. Ille tot monstra universae naturae inimica debellat &prosternit. Non desperandum illi de mali crisi amica, nec de meliore Cometarum omine. Hoc certe anno, crede mihi, apud nos à visis Cometis pauci fuêre aegroti, morbi epidemici nulli, sed salubri adhuc per Dei gratiam usi sumus aere, sine ullis alicujus momenti morbis. Atqui ante Cometas longè plurimis conflictabamur cum molestiis, morbis, ipsaque febre contagiosa, saevâ satis, quae plerisque pestis nomine veniebat. Quis novit annon iste caeli, quem dicis, abscessus futurus sit criticus, licet adhuc visus fuerit symptomaticus? Nam etsi huc usque nec justo tempore, nec debitâ quantitate, nec cum aegri (mundi scilicet) optata tolerantia conjunctus fuerit, fieri poterit, ut exercito &purgato, ut sic dicam, vitiorum pleno corpore per tot divina judicia, tandem justo tempore, quod destinarit Deus, &debita quantitate, &cum conferentia aegroti conjunctus fiat. Quod à Deo caelesti Medico, animarum ut creatore, ita &curatore perfectissimo ardentibus expetendum votis est. Sed finio tandem verbosam epistolam, Tibi, spero, nauseam lectionis non allaturam. Imò verò eam optimo in Te &bonum publicum affectui adscribas velim. Tuam scriptionem tersam &doctam habui gratissimam. Tu quoque meam, licet rudem, grato accipe animo. Utere mutuâ libertate Philosophica. Semper eam in Te &unoquoque exosculabor, dummodo per eam bonis artibus &usibus publicis benè consulatur. Vale, Vir Eximie, cum Tuis diu &feliciter, nec ullam Tibi morbi vel invaletudinis molestiam Sol mox ad nos rediturus afferat, sed semper luceat Tibi laetus. Hamburgo Hafniam die 10. Nov. 1665. Espondi non ita pridem Clar. Fratri Tuo ad illam epistolam, quam ad Rme dedit, &typis publicis posthac mandavit. Respondi antehac Tibi ad Tuam: ita ut mutuam benevolentiae vicem ab utroque Vestrum opperiar. Praecipuè verò abs Te de Observationibus posterioris Cometae, &de sententia pro duobus Cometis in Corvo &Lepore lata, quam fide Norvagicarum &Holsaticarum Observationum adstruere videbaris. His nunc addo duo. Alterum est de Observationibus, si quas habes à Vincentio Viviani Mathematico Florentino, quas Te per literas à veteri illo Amico postulasse Ornatissimus Dn. Inlinius mihi indicaverat. Alterum de novo Cometa, de quo vide quid bilissimus D. Heinsius ex relatione Rudbeckiana ad me nuper scripserit, insului de hâc re Amplissimum Dn.