Latin
46.1 to 46.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 46.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Minoris hujus non levem rationem in eo positam esse video, quod metae. 1. nec in meteoris sint, sed plerique omnes in ipso fiant aethere ausi largiar quosdam Cometas gigni in sublunari regione, tamen negare possim illos calamitatum Physicas causas esse. 2. nec verè ardeant, sed solâ solis luconspicui ardere tantùm videantur. Tu, Domine, utere cogitationibus Tum &quod deest epistolae meae memori praesentique mente supple. Sic facile N debis, admissa hac, quam dixi, sententiâ, primam, in quâ trivialium inventionum foeces deprehenduntur, cedere nunc tandem, ut aequum est, veritatis Sed hoc ipsum plus etiamnum habebit momenti, si quis partis adversae argumenta aliquanto accuratius examinare dignabitur. Id quod factum est in eo libello, quem hac de quaestione superioribus annis ex Tychone, Fieno &aliis collectum in manus hominum dedi. Quamvis autem rationes hae, quas attuli, satis demonstrent, Cometas non praesagire futura mala: non nego tamen in illis supernaturalem &Theologicam significationem &inesse &cogitari oportere. Sicut enim omnia ferè Phoenome na caelestia abditam &secretam significationem habent: ita Cometae quoque videntur semper aliquid singulare divinitùs significare. Quodnam autem illud sit, &cui regioni denuncietur, quis enarrabit. Perspectis igitur, prima &te tia sententiis, venio ad secundam, ubi Cometae dicuntur ethicè bonis bonas malis mala significare. Quae sententia, si rectè secetur, non mala est, sed Sen pturae consona. Quemadmodum enim apud Matth. cap. 24. V. 29 seqq. Christus insolitas eclipses tanquam prodromos diei novissimae nobis indicat, ut impi sint poenitentiae concionatores, piis suavissimae jam instantis ab omnibus aeri mnis liberationis nuncii: ita quoque piè dicimus Deum Cometarum sueto na turae cursu genitorum, apparitione uti, &terrore illo omnes omninò mortal sui officii admonere, atque ita bonis bona, malis &impoenitentibus mala de nunciare. Nec aliter jam olim de Cometis judicavit Ludovicus Pius, Carolis Magni filius, cujus verba adscribi merentur: Non alium, inquit, timere debem praeter illum, qui nostri &hujus sideris creator est. Sed ejus clementiam non satis la dare &mirari possumus, qui nostram inertiam, cum simus peccatores &imponitentij talibus indiciis dignatur admonere. Quia ergo &me, &omnes communiter hoc ostentan tangit, omnes pro posse &sapere, ad meliora festinemus, ne fortè misericordiam ill prorogante, &nostra impoenitudine impediente, nos illa inveniamur indigni. Verùm haec, quae gravitèr ac salubriter à te disputantur, ego confirmare desino, &ipsa securitate dimitto, Tuo in Theatro quaerenda.