Latin
FUNDAMENTA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 46.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi velut sanctiore quodam aerario recondita, unde ad subitas objectiones, cum res exiget, proferantur, &usu non exhauriantur. Sicut qui patrimonium non paraverunt, subinde quaerunt: ita quoque qui non satis hac in parte laborarunt, paratas apud Te inveniunt quasdam velut opes; quibus uti, ubicunque desideratum erit, possint, quasque in procinctu semper ad omnes objectiones paratas habeant. Libellus meus, quem ex Tychone, Fieno, Keplero aliis collegi, &edidi, Tibi si dignus videtur, cui in tàm illustri Theatro Tuo aliquis locus concedatur, nihil causae dico, quo minus id fiat. Praesertim cum nonnulla, ut puto, in illo contineantur, quae pondus &robur addant Tuae sententiae.