Latin
469.1 to 469.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 469.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
COMETAROM, Judiciis Praeclarorum Virorum ab Auctore partim collectis partim exquisitis expeditus. Amsterodamo Hamburgum die 24. Maji 1666. Generose &Nobilissime Domine. Um nondum planè mentem Tuam perceperim, cum partem tantum libri Tui habeam, utrum nempe statuas Cometas bona bouis &mala malis praesagire, an verò simpliciter bona &mala eosdem sequi, ita ut nihil praesignificaverint Cometae (quamvis putem Te prius non posterius asserere) aures tuas incomta oratione obtundere, &nodos aliquot solvendos, qui me in contrariam abs Te opinionem tendere hactenus coegerunt, objicere volui. Qui si ritè à Te enodari potuerint, lubens Tuam amplectar. Alterutrum igitur G. D. Vestra statuere debet, vel fortuito; sine ullâ Dei directione Cometas existere, aut eos à Deo creari, vel saltem, si causae &materia illorum sint naturales, Deum certo consilio, ut ex iis Cometae generentur dirigere, materiamque ut ex ea Cometa hujus vel illius figurae, coloris, situs, motus &durationis exsurgat, disponere. Cometas absque ulla Dei directione apparere vel generari, non facilè crediderim Te dicturum vel sensurum: nec id multiplices, variarum figurarum colorum &c. circumstantiae, quibus ab omni aevo apparuerunt, permittunt. Praeterquam quòd Sacrae literae; nihil sine provida Dei gubernatione, multo minus tàm illustria phoenomena, evenire doceant. Quocirca eos à Deo creari, vel saltem eo quo dictum est modo exsurgere, Te mecum statuere credo, &pro concesso in hac dissertatiuncula sumam. Quod si ita se habeat, necessariò sequitur, quòd in aliquem finem eos Deus conspiciendos praebeat. Nihil enim in mundo fieri à Deo, quod non certum aliquem finem respiciat, omnes pii fateantur necesse est. Finis autem iste nullus alius esse posset, saltem nostri respectu, quam ut hominibus aliquid praenuncient. Quod &Te credere, titulus libro Tuo praefigendus indicat, cujus superior pars hanc inscriptionem gerit: Bona bonis, mala malis. Id autem, quod Historia Cometarum docet, videris urgere, Cometas bona bonis, mala autem malis portendere.