Latin
469.5 to 469.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 469.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod exemplis omnium Cometarum, quibus bona &mala successerunt, probare anniteris. Nec non verbis ex Jeremiae cap. 10. 2 desumtis, quibus Deus Judaeos monet, ne signa caeli metuant, quae metuunt gentes. At vero Jeremiam per signa caelestia, non Cometas, sed stellas &planetas intelligere, quos Gentes pro Diis colebant, eorumque imagines ex ligno factas, auro, argento &gemmis ornatas adorabant, sequentia Prophetae verba manifestum faciunt; addit enim: Nam gentium instituta sunt vanitas: est enim lignum de sylva casum, opus manuum Opificis in ascia. (Quod) auro &argento ornatur: clavis &malleis compegit nè dissolvatur &c. Jam verò quod nullus Cometa ferè apparuerit, quem non bona &mala secuta fuerint, quae nullo apparente Cometa itidem eveniunt, id sane neutiquam probat Cometas bona praesignificasse bonis, nisi simul probaveris bonos fuisse quibus bona ista obtingerint. Saepissimè autem malos, immò deteriores fuisse, quùm qui malis fuerunt obruti, Te non negaturum credo: alias id innumeris abs Te ipso allatis exemplis facilè evinci posset. Praeterquam quod non semper bona sunt, quae laeta hominibus accidunt; nec mala quae tristia nonnullis, praesertim obitus Imperatorum &Mignatum.