Latin
48.1 to 48.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 48.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum occurunt quidem in Tuis, &aliorum ad te quae non undecunque ἀκριβεστάτας sunt dicta: sed epistolae sunt, non systemara scientiarum, aut partes eorum: &caeteris collatis intelliguntur rectius. Tale est, Cometae esse definitionem Ethicam, diversam à Physica. Ergone alia res Cometa est Physico, alia Ethicos Non puto. Res eadem est: ergo ejusd. unius rei unica definitio, sive notio. Si vis dicere, aliter ab Ethico considerari Cometen, aliter à Physico. Sit ita: quid alia res non fuerit, neque hinc notio. Sed vero Ethicus, ut est talis, &visiarum hypothesium, planè Cometam ignorat, ut mihi videtur. Hoc adeo ipse in definitione tua testaris, cum hyperphysicum signum esse Cometam ais (milem Cometam praebere tale signum, aut significare ita) ergo erit potius Theologicum, &quidem ex Theologia revelata depromtum signum: cum naturalis anagia ejusmodi signa, ut puto, non habeat quoque, quae nos doceat. Relabium autem rursus ad oracula sacrarum revelationum: quarum, ut dixi, scientiam interpretationes aliis cedo. Ego mecum, &cum Philosophis meis habum, nolo Eleusinia haec sacra inspicere, ut ipse interpreter, sed alios potius autem tare. Vale, Nobilissime Domine, &ingenuitatem meam &studium saltempus ba, cum alia nequeam facere satis. Auctor eidem die XXVI. Martii MDC LXVII. S. P. VAlem Te in literis Tuis vidi, qualem expetii &exspectavi. Ita Te candor &modestia cum integra humanitate &judicii acrimoni convenit. Multa profectò paucis dixisti, libertate Philosophica, quam singu lariter amo, usus. Eadem &ego in praesens rationem Tibi de nonnullis reddens, utor, brevitati pariter studens. Quae in Cometa Tuo poëmate ad rem hanc, de qua agimus, pertinentia prodidisti, ea Te consentiente operi mer alibi inserui. Utinam velles clarius &latius quae huc faciunt, explicare! Ut id optem, veritatis illustrandae ratio, &illae eximiae Tuae dotes faciunt. Sunt quidem in promtu, fateor, in quibus longè certius versemur &utilius. Sed crede, mihi idem animus &studium est, ut scilicet morum probitatem &offi cia hominis Christiani, quibus nil clarius, nil utilius, occasione Cometae, qui hic instar novi &illustris incitamenti est, inculcem.