Latin
48.5 to 48.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 48.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc uno verbo signum Ethicum vocare &Physico, nisi Astrologicum potius vocandum sit, trista sola cum determinatione &necessitate portendenti, opponere volui. Non quòd is alia res sit Physico, alia Ethico, sed quòd, ut prudenter ipse colligiss alio modo à Physico, alio ab Ethico consideretur. Ille enim effectus ejus in stes determinat. Iste bona bonis, mala malis, eo denunciari, &morum praebitatem commendari, ac velut oblivioni hîc &illic traditam in memoriam in vocari, docet. Cum autem in tanto sententiarum de origine, situ, motu &operatione Cometae versemur incerto, videtur Ethicus jure bono incerta Phisico ulterius excutienda relinquere, certa interim &utilia ex hac occasione proponere. Quòd si etiam definitioni nondum certo definiti à Physico tradit non acquiescat, eamque in medio relinquat, aliamve notionem certam &publico utilem eligat, nil se contra aequitatem facere credit. Sin minus: se ox σκειβαμένως loqui palam fatetur. Ideò licet, quà talis, planè Cometam ignoret, non ignorat tamen morum innocentiam, imò cum hanc unicè intendat &tractet, eandem occasione tam illustrium phoenomenorum, quod sibi &meteororum longè citius transeuntium, multisque partibus longè inferiorum occasione licere putat, docere didicit. Hactenus igitur &Theologum agit. Theologiae enim ministrat Ethicè. Nec melius illa quam ex Apostolo doctrina secundùm pietatem, vel cognitio veritatis, quae secundum pietatem est ITim. VI.