Latin
49.1 to 49.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 49.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qua de re ad proximum Cometam nonnihil diximus, etiam ex ipso Seneca, cujus sunt &ista de hoc argumento: Circuit fatum, &si quid diu praeteriit, repetit. Quaedam rarius solicitat, saepiùs quaedam. Nihil immune esse &innoxium sinit. Non homines tantùm, qui brevis &caduca res nascimur, urbes oraeque terrarum &litora &ipsum mare in servitutem fati venit. l. 6. N. Q. c. I. Sunt nempe rerum vices à divina providentia sancitae. Inter quas Cometae lucent &quemque officii admonent. LXVI. Anno Christi 68. &69. Cometa gladio flammivomo similis &iminens Urbi Hierosolymae in Judaea, &alibi est visus, qui excidium Urbis Sanctae portendit. Alsted. Anno Christi 69. hoc est primo Vespasiani Imperatoris supra civitatem Hierosolymam stetit sidus simile gladio, &per annum perseveravit Cometes. Josephus l. 5. c. 12. de bello Judaico. Altero anno urbs capta est, &perierunt fame &gladio decies centena millia Judaeorum. Peuc. in divin. loco de Meteor. Eckstormius. APparuit hic Cometa sub extrema Neronis tempora, quod testatur &Jo. Sifardus Cygnaeus in speculo Cometarum, cui hic Cometa anni 69. est Num. I. Nero enim cùm exquisitorum crudelitatis ingeniorum artifex, &aliàs pessimarum artium sectator, nec amicum nec inimicum inveniret, propriâ periit manu. Anno Christi verò 69. ut Bucholzerus, Helvicus &Alstedius putant: Calvisius &Petavius in Ann. Christi 68. Onuphrius in 69. Aventinus in 70. sed vulgarem: Funccius verò in 70. annum verum refert, &cum eo Rockenbachius, qui hunc Cometam in Ann. Christi 71. collocat (alios in 72. annum collocare eundem ait) in dodecatemorium verò Virginis, diem etiam Azymorum, qui mensis Aprilis octavus fuit, assignans. Ricciolus un Ann. Christi 69. ponit hunc Cometam annuum. Quanquam prodit à Tychone, Fromondo, Glorioso &Cottunio Cometam hunc pro supernaturali &extraordinario portento haberi. Quomodo igitur tanto intervallo dissidentes auctores conciliabimus? Nam si Cometa apparuit Anno Christi 69. Vespasiani primo, ut ait Eckstormius, utiquè Nero periit Anno Christi 68. quae Calvisii &Petavii sententia est, ut vidimus. Quòd Cometa visus est A. Christi 70. Vespasiani I. ut Ricciolus putat, Neronis mors in A. Christi 69. ponenda erit. Atque haec est accurata computatio, secundùm aeram vulgarem: fera autem mortem tyranni in A. C. 71. refert, quae &Taraphae auctoritate confirmatur. Quippe ab ejus interitu initium Vespasiani uno anno &22. diebus, &morte rium Imperatorum violenta (Galbae, Ottonis &Vitellii) distat. At majori interstallo ortus &occasus Cometae. Rockenbachii rationibus favet Wichmannus, Vesspasiani imperium in A. C. verum 72. diem 1. (non 3.) Julii, obsidionem verò Hieosolymae in annum sequentem confert: ut ita Cometa secundùm eum A. C. 72.