Latin
49.5 to 49.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 49.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
fulsisse dicendus sit. Nos ne tot magni nominis auctoribus praejudicemus, rem in fmedio relinquemus. Cometae istius apparitionem secutum est excidium urbis, gentis R Reipublicae Judaeorum omnium ab ultima memoria atrocissimum. *Nam undecies tentena milla fame, gladio, &servili crucis supplicio, quo Chistum antea affeceant, perierant; centum verò millia vendita erant eorum, qui vitam datoris vitae go argenteis nummis emerant. Tristem illam panolethriam exceperunt laetissimus Vespasianorum triumphus &Paci templum aedificatum. Romani quoque rem prosperè in Syria contra Antiochum Comagenorum Regem gesserunt: In Britannia pariter secundam fortunam experti. Achajam verò Lyciam &alias regiones ac urbes suis antea legibus viventes subjugarunt. Vid. Aventin. Annal. Bojor. l. 2. p. 92. 97. &98. LXVII. VII. Anno Christi 70. Cometa in signo Geminorum, sicut &antea, tempore Neronis duo conspecti sunt. Hunc mutationes &persecutiones in Ecclesia Dei maximae sum secutae. Petrus &Paulus in prima Christianorum persecutione tertio Cal. Julis Martyrio sunt coronati. Roma Urùs jussis Neronis intra spatium 6. dierum igni devastatur.