Latin
547.10 to 547.11
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 547.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &molesta quaedam rerum mearum mutatio vitae tenorem non pa ssum turbavit, studia interrupit, &otium, quo fruebar, abstulit. Senectutis incommodum accedit, quae graviorem indies me reddit, &quae quiete maximè opus hataetas, tranquilla minus quod vereor, deinceps erit mihi degenda. Itaque allasecausae, cum aetatis, tùm otii, quod mihi non suppetit, ut amicis frequenter scribere in posterum nequeam, profectò faciunt. Quos mihi propterea aequiores spero, siam me officium meum deserere, ipsosque me negligere, ut credant. De morte Dn. Rautensteinii, cujus amicitiam plurimi semper feci, acerbus mihi fuit nun sius, Vir quippe eruditus, in negotiis gerendis strenuus ac perspicax, ac moribus honestis praeditus ornatusque fuit. Serenissimum Ducem Neoburgicum non levem fisturam fecisse affirmare possum; nec ejusmodi Ministrum, in suisque rebus agensem, adeò peritum inventurum esse. Die 2. hujus mensis Eclipsim Solis observavi. Anticipant Tabulae meae Philolaicae caelum, ut ex adscriptis observatione &calculo sidebis.