Latin
547.6 to 547.9
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 547.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Cupiebat enim &haec quaesium opere meo Cometico impressa habebam, ubi communicatio de hoc argum cum eo à me habita familiam ducit, &quae paulò post exspectabam, vid prout quidem nonnulla illâ ipsa die ex Hollandia acceperam, inter quam aeri incisa figura visi à me illius, quod nosti, phoenomeni, ad ejus commucationem pertinens. Sed longè aliter placuit Deo, cui nos submittamus pa necesse est. Nunc ut ad alia epistolae Tuae die 21. Maji scriptae capita vensim gratias Tibi ago de Tuo prudenti &gravi judicio, quod profecto maximi cio. Paulò ante accepi literas Amplissimi Hevelii, qui de Cometa annia eadem tecum sententia est: nec non de eorum errore, qui vel meten etiam ipsos Planetas pro Cometis ducunt. Itaque in consensu utriusque vestim acquiesco. Illud tamen phoenomenon quod Cometa in Luna fuisse pumi Aimoni Aimoini fide, at cum nota dissensus, inter Cometas jam ante retuleram, Nobilissimum &Humanissimum Heinsium, ut &Amicos hac in Urbe degentes, Tuo nomine salutavi, illum verò etiam de Clarissimi Christiani Hugenii apud los praesentia &rerum successu certiorem reddidi. Gratulor profectò non tantum Vobis, sed &Serenissimo Regi Vestro, Munificentissimo Euergetae, de tanto Viro, sed &ei de tàm benefico Patrono. Velim Virum illum Humanissimum meo nomine plurimum salutes, &an epistolam meam die 30. Octobris ditam acceperit, roges. Hâc enim ratione responsum ei in memoriam revocabis, quod summoperè cupio. Libenter idem &à Clarissimis Viris Menagio &Auzutio obtinerem Tua opera, si per negotia Tua illorumque licet. Vale dir Praestantissime &Amice plurimùm colende, ac mihi constanter faveLutetiâ Hamburgum die 16. Julii 1666. D tuas literas ultimas quòd non responderim, non immeritò quereris: sed exAcusationem legitimam afferre ego possum, quam te admissurum pro Tua hu manitate &aequitate non dubito; cum rescieris à sesquimense multis me occupa sum fuisse.