Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 56-6
Unproofread scanNot analysed yet
B. VENATOR. Holmia Hamburgum d. 16. Junii Greg. 1666. Cerbum mihi prorsus accidit, quanquam minimè inexspectatum, funus Aamici communis. Erat enim eo loco valetudo ejus, cum hinc se prori piebat noster, ut agitationi marinae non responsuram esse facilè praesagires. Nes hoc dissimulavi apud ipsum. Sed quod parum feliciter sub adventum in hanc Civitatem suum chymici cujusdam curae se permisisset, qui remedia adhibeba nimis violenta acriaque, uti noster serus conquerebatur, eo res sibi suas habere jusso, alios quidem convocavit, sed parum profuturos. Caeli itaque hujus inclementiam culpare coepit, atque ea imbui opinione, ut crederet se posse convalescere, si auras caeli patrii hauriret. In eo defuit sibi ipse, quòd post priorem morbum tempestivè nimis publico se credidit, invitatus ad prandium à Magno Regni Suecici Cancellario, in villam secundo ab hac civitate lapide: villem Jacobeam dicunt. Vix accumbebant convivae, cum noster colicis doloribus &animi deliquio graviter temptari coepit, ut domum confestim regredi sit coactus, Exhibui toto valetudinis adversae tempore id efficiorum, frequenter visendo ad aegrotum, quo nil majus potui praestare toto fere miliari remotis ab ejus hospitio meis aedibus.