Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 57
Unproofread scanNot analysed yet
Quae tu memoriae Viri praestantissimi dedisti non minorem ab elegantia, quàm à pietate in amicum singulari, laudem merentur. Redeunt nunc ad te carmina, quae ipse partim ad alios, partim alii ad ipsum conscripsêre. Si quid aut tu aut ex tuis nonnemo forte epistolarum ad me dedistis, litteris Rautensteinianis inclusum, ex quo amicus noster hinc navigavit, quod mihi redditum non sit, id ad me perferri des operam, etiam atque etiam te rogoVale Vir Clarissime &Generose. Tuus