Latin
6.1 to 6.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 6.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem denique non monte, ut olim, fumante, procellis, tenebris, &fulminibus excussis teneri nos vult, sed sui ipsius amore paterno, Christi Mediatoris sanguine, non vidictam, ut ille quondam Abelis, sed remissionem Peccatorum denunciante, et in caelo terraque cultorum Dei exemplis invitari nos ad pietatem mavult quod cum certò certius sit, quomodo oculis nostris continuò ejusmodi malore geniorum apparitiones &Satanae, id est, tam indignissimi quam acerrim versarii sui terriculamenta, quandoque etiam quater simul (sicut anno superio seculi XXIX. &hujus nostri XIIX. factum legimus) exhiberet? Equidem ipsiusque majestati &dignitati divinae id convenire nego, ut toties impurus ille spes &juratus humani generis hostis, turbas in aëre &orbe inferiori cicat miseris mortalibus illudat. Requiris porrò, ut meam de significatione Commurum sententiam stabiliam. Quod ad verba Jeremiae Prophetae attinet sane tibi de iis satisfecisse puto. Verbo: Vetuit nos Deus non tantùm idololam, metu trahi, sed &eum ullo modo imitari. Hoc autem facere videntur, quia stris &Cometis malorum vel etiam bonorum efficiendorum potestatem tribuum, ut hominum mentes horrore vel spe ad ea metuenda vel colenda inducant. Significari mala per Cometam, malis scil. eosdemque ab illis metuere sibi debere, me non negare, nosti. Tantò verò justior ille metus est, cum peccata pere tis accumulantur, &vel idololatria, vel ejus quaedam imitatio cum imminum ne cultus soli Deo, ut rerum auctori &summo rerum Domino, debiti, in ulli rei à Deo creatae, multominus ab homine fictae (quod cum maledictione paulò inferius &alibi vox divina prohibet) tribuendi, superadditur. At um Cometae aequo, ut dixi, jure omnes omninò homines respiciant, &ab iis e spiciantur, apparet eos bona bonis, mala malis significare. Hoc enim ipsi aequitatis divinae ratio, &communis rerum naturalium usus homini à Deoran cessus &ejus libertati relictus postulat. Cometas nil significare, dicere mensa memini. Id tamen verum est Physicè intellectum, non Ethicè. Nam ut omnem necessitatem Physicam à Cometis removeo, ita libertatem disserendi moniu convenientem libenter hîc relinquo, imò tueor. Fecêre id antè me alii. Na ut novus auctor vocer, non ambio, nec meis sed publicis utilitatibus hîc em sulo.