Latin
6.5 to 6.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 6.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et fecere quidem Viri praestantes ac excellentes Thomas Erastus, Medi olim in Acad. Heidelbergensi Professor (qui inter egregia ingenii sui moni menta volumen epistolarum nobis reliquit, quô Astrologiam divinatricem liciter refutavit) Andreas Dudithius, trium Imperatorum Ferdinandi I. Maximi ni 2. &Rudolphi 2. Consiliarius &Orator, ac tandem Episcopus. Quine ecclesiensis, &in Consilio Tridentino Praeses, quod verò maximum est, li non magis doctrinae quàm virtutum ornamentis clarissimus, tùm Marcellus Squarcialupus, Julius Caesar Scaliger aliique. Horum Judicia de significatione Cometarum nuper prudenti &salubri consilio Jo: Andreas Bosius collegit &edidit. Post hos nuperrimè Clarissimus Vir Erasinius Bartholinus Med. D. &Math. in Acad. Hauniensi Professor Regius, multa egregia in hanc rem suo de Cometis novissimis Commentario inseruit. Ex quo non pigebit quaedam Tibi hîc apponere. Statuit primò Cometam pro nuncio &Propheta caelesti non esse habendum, cùm res nostras ignoret &cursum destinatum perficiat. Rectè omninò: si propriè &strictè loqui velimus. Meritò verò miratur, cur permittamus potius partem fieri metus quàm laetitiae nostrae novum hoc corpus? Fatetur Cometas gravibus aerumnis praefulsisse. Sed eas esse continuas, saltim gaudiis immixtas docet.