Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 63
Unproofread scanNot analysed yet
ut Horatius canit: &alibi propterea naevos in pulchro corpore non reprehendendos, sed ferendos tàm prudenter quàm humaniter statuit; memor scilicet fragilitatis, quâ nihil frequentius in vita humana occurrit. Multos vitae genus, occasio, etiam usus saeculi &incogitantia, vel ignorantia ad peccata inducit: ut de aliis occasionibus nunc taceam. Orandus proinde est bonus Deus, qui alioqui per Cometas quoque &alia signa caelestia inobedientibus tristria quae que minatur, ut nos ab omni peccato &peccandi occasione ipse custodiat regatque. Nam si ille manum subducit, actum est, periimus. Sed Philosophari mihi jam necdum licet, adhuc aegroto simul &occupatissimo: Qui redamari constanter peto: sicut constanter maneo G. D. Vestrae Paratissimus Servitor