Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 4. Aprilis 1665. Ententiam meam de Bacchanalibus &id genus vitiis Scripturae Sacrae CRationi Sanae &Antiquitati Piae (quod est triplex Catholicae veritatis Privilegium) conformem Illustrissimae D. Vestrae placuisse multum mihi gratulor. Optandam foret ut eadem locum in orbe Christiano inveniret &moribus exprimeretur. Nam ut &antiqua Sapientia docet: Optimus ille Ethicus est qui verba vertit in opera, (a) tantum se scire ratus, quantum vita expresserit. Persectus autem quiem cium videas &audias idem est. Ebrietatis vitium in tot Aulis, &Germanicis quidem, damnatum esse, tantamque in illis gravitatem, &temperantiam vigere lubens intelligo. (b) Et certe si omnis turpitudo omneque vitium est contrà na turam, ut eadem illa Sapientia docuit (c) certe ebrietas talis vel maxime erit. Nam &naturam sive valetudinem hominis &fortunas laedit. Sed quod praecipuum est, mentem de regia rationis sede dejicit