Latin
685
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 685
Unproofread scanNot analysed yet
Ingenuâ profectò est facie, amaenoque non vultu tantùm, sed &ingenio: ita ut politiori humanitate omni bus, ne dum Tibi amicis, se commendet. Gratulor itaque Tibi, Vir Amicissime, de tali filio, utque ex studiis &Moribus ejus probis uberrimum olim, grandaevus senescentem adspiciens, fructum capias, ex animo precor voveoque. Silentii Tui diuturni, utinam alia, quàm haec sontica, causa fuisset! Nunc jam abundè mihi de omnibus satisfecisti, praeter dubium illud de Wernero. Inspexi ego aliud, nuperum scilicet &nitidum libri exemplum, nec tamen certus sententiae ad Carolum ne Magnum vel Ludovicum Cometam illum insignem, &pium de eo cum Mathematico colloquium retulerit, fieri potui. Novi praeterea in distinguendis &distribuendis antiquorum Auctorum scriptis, haud raros à Viris alioquin industriis committi errores, quod in vita Ludovici Pii supra vidimus. Quicquid autem de eo sit, colloquium illud à Ludovico secum habitum Auctor vitae ejus aperte fatetur, ut contradici ei sine temeritate non possit. Sed de his satis in superioribus egimus. Gratulor mihi de Tuo in his aliisque assensu. Benevolentiae Tuae tribuo responsum ad ultimas meas (quas ita breves &tumultuaria manu dederam, ut nec in scrinia, nec in rationes meas eas retulerim) Tibique de ea gratias ago. Hipparchi &Mithridatis aetas, tum &illa praeclara stella crinita morti Ludovici praefulgens, aliaque huc spectantia solidè satis, ut spero, sunt constituta, &in sedibus suis firmè collocata: quorum &Tu pars magna fuisti. Hac ratione Tuum quoque nomen aeternùm celebrabitur, si quis humanitati &bonae arti ac ingenio locus, &meus labor publico dicatus aliquo in pretio erit. Quanto enim indagandi &inveniendi veri studio flagres luculenter demonstrasti, &laudabili exemple posteritati egregia ingenii facinora, in quae nil fortunae, nil invidiae licet, commendasti. De morbo epidemico in ditionibus Serenissimorum principum alibique grassante, vehementer doleo. Deus omnis boni Auctor, omnibus bonam, sanam, justitiae &pacis cupidam, det mentem in corpore sano: Tibique cum Tuis inter prosperitatis documenta optatis tuis respondentia annos proroget propitius. XXIII. Busmanni filiis laudatur. Humanita humanitatem meritur. Liberi probi senectam parentum recreant. Wernari Rolevinckii fasciculus temporum non latis recto ordine editus. Auctorum veterum scripra perperam distincta, Busmanni adsensum Auctor sibi gratulatur. Ejusque benevolennitium celebras gratus. Feri studiosius esto. Eruditio immortalis est: huic da ageram. Malis alienis dole, Vora pia funde publica privatimque. XXIII.