Latin
COMMUNICATIO
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 688
Unproofread scanNot analysed yet
COMMUNICATIO LONDINO BERENIANA. Hamburgo Londinum die 27. Dec. 1664. S. P. Vir Clarissime &c. Micitiae Tecum initae, humanitate Tua provocatus, deesse nunquam volo. Adeoque de mutua officiorum meorum vice certum Te esse jubeo. Nunc scribendi ad Te novum exortum est argumentum. Nam insignem Cometam nos ante dies circiter quatuordecim heic primum vidisse, Tibi significo. De quo quae fuerint Virorum Doctorum hac in Urbe &vicinia ejus observationes &judicia, cognosces ex adjunctis, quae velim cum aliquibus Viris Doctis &Astronomicae artis scientissimis communices, quo eorum judicia &observationes Te parario mutuo obtineamus. Praecipue verò à Te vel per Te aliis edoceri cupimus, an ita se res habeat, sicut sparsit fama, jam ante duos menses Vobis Visum esse Cometam, tum vero qua die primum, in qua regione caeli, quo signo Zodiaci, quove in sidere visus sit, &quem servaverit cursum, aliaque quae ab ejus notae viris literarum cultores, discendi semper avidi (scientiae enim amorem innatum nobis esse, non tantùm Aristoteles, Cicero &universa Philosophorum cohors, sed &natura &ipsa quotidiana experientia docet exspectare possunt. Vale &me constanti benevolentiae mutuae affectu prosequere. Londino Hamburgum die Febr. 1665. S. P. Generose Domine. EGo quoque strenuè defungar partibus meis in colenda amicitia, quam Lbono omine tecum inivi. Nec unquam negligam humanitatis officia quae Tibi fore grata intellexero. Mitto tandem ad Te etsi serius quàm vellem, varias Cometarum in diversis signis apparentium descriptiones, discur sis &judicia. Nulla certe in me fuit mora. Verum Anglorum nostrorum sera cunctatio, ut in omnibus rebus, ita in his quoque eorum judiciis eblandiendis causa fuit. Vale Generosissime Domine mihique fave. Tui observantissimus