Latin
7.1 to 7.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 7.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Has vero tonsuras vitiorum luxuriantium esse, Deumque in nobis quoque castigandis paternum affectum testari. Bella praeterea huic esse tristia, alteri laeta, haecque pacem ferre. Tandem subjicit, quae merito hîc insero. Neutiquam tamen semper ortus Cometae durae, aliquando prosperae minister sortis perhibetur. Ita enim Justinus lib. 1. de Mithridate: Hujus futuram amplitudinem etiam caelestia ostenta praedixerant, nam &quo genitus est anno, &quo regnare primum caepit, stella Cometes per utrumque tempus, septuaginta diebus ita luxit, ut caelum omne conflagrare videretur. Ut reliquos sileam. Eventa haec omnia, non suspicionibus Astrologorum, aut figmentis Poëtarum, sed ipsius sunt pendenda rationibus ordinibusque naturae. Et si bellorum motus jam increbrescunt, quorum Cometae audient praenuncii, tamen istorum, ante exortum Cometarum jacta erant fundamenta. Qui caeli &anni praesentis mores intuetur, cum longis jam mensibus nimium duraverit gelu, dicent, frigoris &nivium conscium Cometam annonae caritates promittere: sed lustrum est &quod excurrit, ex quo saevior nos hyems vexaret, insequente rerum copiâ optabili. Non equidem obscurum est nobis, ventos, halones, aliaque id genus meteora naturalibus ¬is causis exoriri, &nihilominus ab halonibus constanti augurio ventos &serenitatem praesagiri: sed quia praecedenti problemate persuadere conati sumus, non exhalationibus Cometam generatam, neque meteoris debere originem, ideò hoc fundamento Peripatetico non amplius niti convenit prognostica Cometarum, postquam caelo vindicaverint saiores Astronomi nova haec phaenomena. Nullis quoque nituntur fundamentis Poëtarum ad ornandum composita epitheta; nec constat quid rationis habuerit Virgilius lib. 1. Georgic. cum diceret: nec diri toties arsere Cometae, nisi carminis elegantiae, vulgique suspicionis. Abutitur quoque hominum credulitate Lucanus lib. 1. inquiens: Crinemque timendi sideris, &terris mutantem regna Cometen. Astrologi, ne artes suae intereant, quas non habent à scientia suppetias, à superstione medicant: ac ne stipes exigitas cultoribus excutiant, suspicionibus utuntur, non cognitionis expressae prae; quare Mathematicis, ista qua sidunt, pro ignoratione habenda est suspicio. Sed nisi homines decipi amarent, illi non deciperent; decipiendi opportunitas insipientes fecit: nam plerique meliora edocti, malunt aliorum arbitrio, quàm veritati obsequi, sicuti de Egyptiis vatibus memorat Q. Curtius lib. 4.