Latin
STANISLAUS LUBIENIETZRI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 72
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZRI Ratisbonâ Hamburgum die 9. Aprilis 1665. NOs brevi multas mutationes visuros autumo, quas Cometae isti praecurMrunt. Sed qui fieri potest aliter in hac sublunari scena, cujus theatrum quasi perpetuum mobile semper circumrotatur? Sapiens haec videt &ridet, Deo suo ac Virtuti innixus, &quasi in excelso tutoque positus, unde impune adspicere potest istas fabulas. Ab aliquot diebus hîc denuò novus Cometa videtur circa tertiam matutinam, tenui quidem &breviori quàm prior cauda, quae ex Oriente in Occidentem porrigitur: sed non minoris tamen de caetero magnitudinis, ut ab Amicis audivi, qui illum ipsi viderunt. Non dubito &Vos de eo jam notitiam habere. Dicitur non procul à Pegaso hîc visus. A nonnullis autem ille ipse Cometa esse putatur, quem ante paucos menses vidimus. De quo peritiorum sententiam cognoscere malo. Si quid autem porrò rescivero, cum G. V. commmunicabo. Accepi M. Abdiam reus Mathematicum Altorfiensem, his nundinis. Francofurtensibus emisisse satis spissum de Cometis tractatum, qui sectionem omninò mereatur. Hunc &alios hujus generis G. V. apud Bibliopolas Hamburgenses invenire ac perlustrare, si libuerit licueritque, poterit, antequam opus suum emittat omnigena eruditione ditandum: de quo judiciolum meum jam dixi, ita ut nihil quod addam, habeam. Caeterûm speramus cras iterum nos materiam Capitulationis in Senatu Principum aggressuros. Utinam felici sidere, &laeta nobis omnibusque ferente novo isto Cometa! Sed de his aliàs plura. Ego interea maneo, ut semper G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam elie 18. Aprilis S. N. 1665. PRevi nos multas &magnas mutationes visuros prudentissime jam ante Illustrissima D. Vestra conjecit, quod etiamnum facit justo dolore percita, qui profectò jam in cordati cujusque &publici boni amantis Viri animo oriatur necesse est. Humanum quippe est humanis tangi &ad miserationem flecti calamitatibus. Quâ quidem multi indignos se faciunt, dum miseriam contumacia, velut proprio jumento sibi accersunt, imo in hac persistentes miseriae sublevandae media respuunt, &auctores eorum repellunt, &quidem non sine ignominia &injuria. De his vere Pythagoras: Γνώσῃ δʼ ἀνθρώπους ἀυθαίρετα πόματʼ ἔχοντας, ΤΑήμνονες. ἔντʼ ἀχεθῶν πόλεις ὅντων, οὐκ ἐστρῶστιν, οὔτε κλύουσι. Αύσιν δὲ κακοῦν τοῦραὶ συνίστασι Cogno- ---Quid ferre recusent Quid valeant humeri ----Atque id spem mihi facit haud dubiam Illustrissimam D. Vestram mihi vitio non daturam, quòd tam tardè &suspenso gradu progrediar, cum aggrediar pe riculosae plenum opus aleae, &hîc quoque incedam per ignes suppositos cineri, doloso. Imò fortè mirabitur eadem, me de his quoque non pauca profecto scribere posse inter tot curas totque labores. Accepi verò heri Cl. Nicolai Heinsii, Belgarum Foederatorum in Aula Svecica Oratoris Ordinarii, literas, quibus testatur sibi propositum meum vehementer placere, velleque se plura ab Ubsaliensibus de hoc argumento postulare ac mecum communicare pollicetur. Atque hujus Viri Praeclari &undique ornatissimi judicium, studium &benevolentiam meritò magni facio: ac maneo Illustrissimae D. Vestrae Omni officio &studio