Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 75
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. RRatisbona Hamburgum die 13. Aprilis 1665. PHilosophatur occasione Cometae egregie S. V. &Christiane, inprimis cir ca vitia seculi praesertim contra ebrietatem. Quae meae genti forte tam fre quens &consueta non foret, si scelus reputaretur, &non abiisset quasi in mores. Sed dum vitia corrigimus vitam amittimus. Utinam non aeternam! Ecclesiasticas vero censuras nobis abstulit inter alias causas Schisma &secessus in Ecclesia Catholica Romana obortus. Sed de his aliàs. Nam mihi nunc occupatissimo plura non licent, qui semper opto ut uni simus in fide, sicut &pater noster in caelo unus est in Trinitate. Quod ad Cometam attinet, R. P. Curtzius de die 10. hujus Neoburgo scribit mihi, illis quoque denuo Cometam esse visum mane ex Solis radiis emergentem, stetisseque non longe abjunctum à Quadrilatero volantis Pegasi. Caeterum hoc quoque scribit, collecturum se ex schedis singularia quaedam de Cometa, quae Generositati Vestrae mittere velit operi Generositati Vestrae inserenda, quod nollem nimis extendi, &quam primùm edi posse optarem, cum audiam multos de eadem jam materia multa edidisse &plura parare. Hele denuo incipimus de Capitulatione Caesarea deliberare, non nullis bonum exitum Comitiorum sperantibus. Ego ut ante timeo, non sine causa, meliora vovens &G. V. quae libet fausta, tanquam G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. iio Hamburgo Ratisbonam die 22. Aprilis 1665. Am luculentâ Cometarum praebente mihi se occasione Philosophiam non Itantùm Christianam, sed &naturalem sector, dum insector ebrietatem naturae, valetudini, fortunis, negotiis, tranquillae menti, conscientiae, tandemque aeternae saluti hominis cordati, &quod vere bonum est appetentis ini micam. Quod deterrimum vitium, tot semper flagitia post se trahens, non foret profectò tàm frequens, si pro merito castigaretur ab iis quibus id officii in choro, foro &tero incumbit. Sed eheu cuncti privatis commodis studentes, non ut quàm Disciplina recta in arrogantiam degeneravit. *Principum pauci resti ruendae &tundae disciplinae Eccles. dediti. Corruptela Ecclesiae diuturnae a soli Dea tolli possunt. †Reformario orbis Christiani à solo Deo exspe ctanda est *Pax &concordia Christians rum à Deo est exoranda, +Spiritus S. mum ingreditur cor impu+ Deus vult curat concordiam *Divina voluntas ubique spectanda §unda. †Una Fides, una Ecclesiae, unus baptismnis, s Daminus, unus Deus &Pater in Scriptura ducetur.