Latin
73.1 to 73.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 73.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
consilia rejiciunt, calcant, sed &eos qui illa benevolo animo porrigunt, ferociter prosternunt, pedibus proterunt, mordent. Hos tauris indomitis, &cornupetis bobus, foenum in cornu gerentibus, aequales &longe fugiendos esse clamat Satyricus. Sed &ipsa vox divina, ut aliàs innui, cavendos esse, nec veritatem, qua nihil sub Sole sanctius, nihil pretiosius datur, objiciendam esse, velut inaestimabiles margaritas poreis coeno voluptatum immersis easque conculcaturis, vel rabidis canibus malitiae &studio aliis nocendi deditis, admonet, prudentiam serpentinam columbinae simplicitati individuam adjungens sociam. Mutationibus eadem quae Lunae subjecta esse, &Scenae mundi hujus theatrum quasi perpetuum mobile semper circumrotari, itidem prudenter Illustrissima D. Vestra judicat. Vere profectò infelicissimi ingenii Poëta Ovenus, quem Martiali comparare soleo, canit: In mundo nil constat: in orbem vertitur orbis Quid mirum recti quod sit in orbe nihil? Cum autem omnia humana in circulo (quod &Graeci Symboli vice τ ἀνθρώπονα ἐν κούκλῳ usurpant) esse comperiantur, danda viro Sapienti, quem Illustrissima D. Vestra describit &simul refert, opera est, ut e caelo monitus e mundo, in quo nihil mundum, &tanquam in orbe nihil rectum, exeat, non pedibus quidem, sed corde &vita, ac in illo quod Illustrissima D. Vestra indicat excelso, tutoque bonae conscientiae &beatae spei fastigio, &ita extra omnem periculi aleam positus, mortalia videndo ridendoque temnat, &haec quidem post tergum relinquat, ad caelestia verò etiam per avia, ut melius vulgò dici, quàm effectum dari solet, per angusta ad angusta, per aspera ad astra, summo nisu contendat. Huic nullus ad versorum strepitus &impetus, nulla adversantium virtuti vis ferox &effrenis, nec ipse mundi ruentis fragor vel tumultuans Orcus metum incutere potest, tantùm abest, ut gentili more sidus aliquod novum, aliudve signum caeli Cometamve metuat. Talis in suo genere fuit Asa Rex Judae, primus à Davide viro sanctissimo, inter laudatae pietatis (quanquam mixturae vitiorum, sine quibus nemo nascitur, optimus ille qui minimis urgetur, non expertis) Principes ponendus, innumeras Aethiopum copias animo intrepido, nempe quia fiducia in Deum armato, aggressus &superans.