Latin
73.5 to 73.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 73.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Talis &filius ejus Josaphatus paternae pietatis vestigia, rarò inter Principes exemplo, secutus, remque pari virtute &prosperitate contra Moabitarum, Ammonitarum aliorumque sociorum vim immensam agens. Nec mirum: cum invictam virtutem in viis Domini fuerit consecutus, sicut Chronicon Sacrum ait. Atque hi cum sequentibus dehinc Ezechia &Josia illorum laudatorum Principum explent numerum, &à 17. Regibus, quorum vitia, imprimis apostasia idololatrica, longam ex adverso seriem statuunt, discreti, docent longe pauciores probos, in illa praesertim summa fortuna, tot illecebris expositâ, dari. Utinam &Principes Viri &cuncti illis subducti hoc novi Cometae, &à priore, Magno Hevelio judice, diversi phaenomenô officii admoneantur, quasi id cunctos Mercurii cujusdam vel Camilli (ita enim olim vocatum esse &Mercurium &templi Jovis ministrum Plutarchus in Numa testis. est) vice numium monitumque ferendo impellet: Discite justitiam moniti &non temnere numen. Sed jam ad Polonica venio, de quibus non sine debita parrhesia, illa tamen modesta, &boni, ut patriae meae carissimae, ita &publici, studiosa, loqui soleo. Tandem appetit tempus, quòd semper veritus sum, fore ut Respubl. Polona altè Horat. Sar. Veritat simplici cordi profitenda, Mutationibris terres QVONIA. Sapiens semper sibi constat afficiumque facit. Piorum fortitudo inuicta, intrepidae. Pius hostium victor. Regum Judae 17. vix quinque pii. Cometa efficil ad monet martales. altè conceptam iniquitatem deserere praefractè nolens, acerrimis partium studiis &odiis hostilibus commissa, exterorum ambitiosis armis concussa, in partes distrahatur. Dividi enim ab exteris non potest, nisi prius in se ipsa fuerit divisa. Videant ista qui exsulare non possunt, ut Seneca I. de providentia e. 3. occasione exilii Rutiliani &malorum urbis Romae, ex qua vir ille fortissimus asyllanis pulsus erat, exclamat. At plura hic mihi dicenda sunt, quae pietas in patriam dictat.