Latin
84.1 to 84.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PAMPATIA Viri inuestr quintum sicer, vitanda. Avaritia semper inops. Temporis a paritia laudiendas. ---mens expugnata fatiscat. Non quivis cum Aelio Tuberone, Viro optimo, &quo nemo Romanorum paupertatem praeclarius tulit, teste Plutarcho, invictae fortitudinis laudem consequi potest. Nec quivis Aristidis, illius cognomento Justi, quem mirabantur Athenae imò tota Graecia, animum heroicum &sui ipsius victorem induere potest, ut in imperio quoque positus perpetuo non minoris paupertatis quàm trophaeorum gloriam faciat, quod de Aristide prodit Plutarchus, ita ut ejus paupertatem laetam ac constantem Judices sibi, quàm divitias anxius &avaras Calliae Atheniensium ditissimi, obtimmere maluerint. Nec tamen paupertas hominem sapientem, praesertim verò Christianum, mundi &omnium quae in mundo sunt vel victorem, vel certè contemptorem, ad ea quae per se inhonesta sunt, adducere potest. Nec audiendus hîc Horatius: Magnum pauperies opprobrium jubet Quidvis &facere &pati, Virtutisquè viam deserit arduae. Quin potius Plutarchus. Pauperies enim per se turpis non est, sed indicium si sit socordiae, intemperantiae, prodigalitatis, imprudentiae. Viro autem temperanti, laborioso, justo, forti, &qui omnibus virtutibus praeditus in publico versatur, magni animi testimonium praebet. Non enim potest magnas res gerere, qui parva curat, neque multis indigentibus auxilium ferre, qui ipse multis opus habet. Quae licet vera sint &à generosa virtute profecta, tamen &hic valet illud Horatii: Est modus in rebus: ------cum facilius ista dicantur quàm fiant: nec praecludendus est vel sufflaminandus innocuae industriae rem honestis artibus parare &augere, citrà virtutis neglectum contendentis cursus. Ideò optima est illa sapientia, quae novit abundare &deficere, satiari &efurire, quam illustri suo exemplo docet Heros ille Apostolorum Paulus, qui &avaritiam detestatur, &autarkejan commendat, quam Illustrissima D. Vestra divitem jurè pronunciat, nam in avaris, quod mirum &monstro affine, copia parit inopiam &Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit, ac ut in hydrope sitis ipso augetur potu. Solius autem temporis honestam esse avaritiam, rectè judicat Seneca. Hoc ego &nunc quantum per alias occupationes licet, impendo studiis, etiam Graecis.