Latin
84.5 to 84.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 84.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Illi enim genti non tantùm eloquentiae &Mathematicarum artium, sed &totius Philosophiae, Romanis autem virtutis gloriam toties adscribit Romani maximus auctor Tullius eloquii, qui etiam Graeca Latinis jungenda esse verbis &exemplo probat, quod &tot alii Viri docti faciunt. Liberorum educatio &institutio quàm curae &cara sit oportet, docet prae caeteris Plutarchus speciali libello (qui cunctis non tantum carissima pignora, sed &bonum publicum amantibus singulariter commendatus sit oportet) docet recta ratio, sed &ipsa natura: tùm demùm omnium perfectissimè Scriptura divina, omnis perfectionis magistra. Has virtutes laudesque omnes in memoriam cunctis revocat iste quoque novus Cometa, fidelis Consiliarii &Concionatoris caelestissimo ore nos ad eas sectandas monentis vice. Qui alioqui multa mala portendit, illis nempè officii negligentibus; non solùm maris accolis, sicut ex relatione quorundam Mathematicorum Reverendissimus ille Episcopus putat, sed in media quoquè continenti habitantibus &iniquitati operantibus. Utinam &ille &alii ipsi similes his tot caelestibus signis praelucentibus in viam redeant rectam! Legant &expendant inter alia S. Bernhardi libros 5. de Consideratione ad Eugenium Papam: &parietibus non tantùm Palatiorum, sed &cordium inscribant illa S.