Latin
JOANNES MEDESTV
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 847
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAO LUBIENIECIO JOANNES MULLERUS S. P. D. PRaecedentibus meis literis de novo Caeli Phoenomeno, sive Cometa meam explicavi mentem, nec quicquam causae invenio, quamobrem eam immutem, aut aliter sentiam. Interea temporis enim, quo caelum hic fuit nubilum, ille sine dubio Navem Jasonis &Canem majorem percurrit. De quo tantò esse nus certiores omnes, si caeli facies paulo frequentius fuisset conspecta. Vale. Hamburgi die 26. Decembris St. V. 1664. Nobilissime Praecellentissime &Doctissime Domine. Esterna die circa nonam vespertinam inter nubium hiatus aliquoties iterum videre Cometam mihi licuit, ubi eundem adhuc ab ipso cursûs sui initio avari ductum deprehendi; haerebat ille verò propè stellas in capite Ceti, halens declinationem borealem, &ut judicabam, pervadet rectam, quae lucisim Mandibulae cum media in ore jungit. Omnibus autem meis qualibuscun ue observationibus probè inter se iterum collatis, &accuratiore mentis trutina erpensis, ad huc statuo hunc Cometam alium non esse, ab eo, quem in Corvo idi, &confecisse hactenus trajectione sua rectam lineam, quam oculus noster son animadvertens, sed ad stellas fixas expendens, credit esse arcum circuli naximi per Cörvum, Hydram, Canem majorem, Leporem, Eridanum saput Ceti, linum boreale &Andromedam descripti. Caudam quoque adhuc ssit, quae hesternâ vesperâ dicta h. 9. ubi Cometes transierat Meridianum, indebat versus Ortum, longitudine apparente 2 pedum. Perspicio etiam ex leris Tuis, Te meam de Cometa mentem cum aliis communicaturum, quod quidem illibenter fieri vellem. Nam, ut M. Tullius alicubi rectè inquit, aliter fribimus, quod eos solùm, quibus mittimus, aliter quod multos lecturos puuimus. Vale felicissime per multos annos. T. quem nosti