Latin
JOANNES MULLERUS
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 847-2
Unproofread scanNot analysed yet
JOANNES MULLERUS. Hamburgi 28. Decembris St. V. 1664. Vir Praecellentissime &Nobilissime. Ratias Tibi habeo maximas, quòd literas Gedano missas mecum volueris communicare, easque nunc remitto. Amplissimus Dominus Hevelis requirit observationes solidioribus machinis habitas, &quidem rectissime; quia caeterae observationes nihili aestimandae; sed ego tales, quales ille desiderit, minimè polliceor. Heri vesperi hora sexta vidi ego Cometam multò borealiorem factum esse, &cum lucida Mandibulae, Mediaque in ore Ceti efficere Alum Rectangulum isosceles, cujus angulus erat in Cometa rectus &versus Zenith vergebat, basis sive Hypotenusa erat recta jungens dictas stellas &horizonti vicinior. Post nonam vespertinam existebat in una recta linea cum Media in ore Ceti &praecedente trium; utraque tamen borealior conspiciebitur.