Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratishonâ Hamburgum die 23. Aprilis 1665. TOvum Cometam &hic observatum, jam antè scripsi. Nescio quid ille &mihi minetur, quamvis non visus: nam valetudinem labascere sentio vereor tamen, ne tàm crebrae recidinon parùm. Et licet aliquando respirem, vae tandem abrumpant vitae filum, satis fortasse tenue &attritum. Uti lucernas videmus paulò post interituras radios interdum majores spargere, &velut novas flammas projicere, mox uno ictu &improviso exstinguendas. Ita homines sumus, quales graphicè nos descripsit divinus Lipsius, olim meus, dum libris vacare licebat, in Epigrammate Generositatis Vestrae proculdubio noto ubi nos bullae, vitro &nihilo comparat. Qualis &ipse fuit quoad corpusculum, quod tenue ipsi ac infirmum concesserat natura parens: animo verò verè Philosophico &Christiano, quemque inter alios P. Drexelius in Patientia sua &Aurifodina valdè commendat, nescio annon superarit omnes caeteros; vivido certè, robusto &usque ad extremum halitum constanti. Sed philosophari mihi nunc non licet, qui vix haec pauca effundo, &gallinarum in morem exaro, praeter etiam pristinum meum morem, quo nihil magis oderam, quàm characteres illegibiles, qualibus doctuli quidam, sed inscitè, jactare se assolent. Ex quo verò paralytica pestis in Polonia me afflavit, neque manus, neque pedes, nec ullum ferè membrum officium facit. Sed in viam. R. P. Curtio nudius tertius omnia communicanda communicavi. Quicquid responsurus est, nam ad nuperas siluit, fideliter transmittam Generositati Vestrae. Praegustus scripti hujus, quem mihi iterum praebet Generositas Vestra, appetitum mihi majorem excitat, illud videndi, tùm quia à manu tàm amica proficiscitur, tùm quia ab ingenio tàm docto &perito. Licet mihi aliàs omnis quasi decedat voluptas scribendi legendivè libros, quorum antehac quasi helluo fueram, nec satiare RAFensteiniri diligentia in comparandis &legendis libris. Palonicarum rerum statis dubiterPeregrinis summa reTUM non est conice nieda, Rautensteiarites Maeceuuti aequalis Cometa non terret sapiumTum. Sapier du