Latin
PAMPATIA
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 85
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorii verba: Quid dicturi sumus nos Episcopi, qui honoris locum ex Redemptoris nostri humilitate suscepimus, &tamen superbiam hostis ipsis imitantur? Epist. ad Joan. Patriarcham Constantinopolitanum. Lipsium imitari meum non est. Vir fuit summae eruditionis &inter Decem-viros (ne dicam Trium viros) Reipublicae literariae censendus. Sed quisque facit in ordine suo, ac sphaera activitatis suae, ut in Scholis loqui amant, quod potest. Utinam omnes bono publico! Meum certè non est aliud institu tum. Huic fini ex consilio &voluntate Illustrissimae D. Vestrae aliorumque Amicorum, quorum magna est apud me auctoritas, seligo &accumulo identidem egregias Praestantissimorum Auctorum sententias. Hae enim, allucente praesertim exempli face, viam ad virtutem monstrabunt iis qui eam non tantùm quaerere, quod rarum, sed &ingredi, quod rarius, tum &eam presso &stabili pede, quod rarissimum est, voluerint. Atque hoc virtutis &publicae utilitatis studium, tum &efficax Illustrissimae D. Vestrae exemplum excusabit, ut spero, genii mei impetum, qui me saepius abripit, ut longiores scribam epistolas. Qua in re si in leges epistolae pecco, non tamen in illas commendandae virtutis, promovendae utilitatis publicae &fovendae nostrae amicitiae. Tantò plus cum sciam Illustrissimam D. Vestram tales epistolas à me exspectare, &jure suo exigere. B. V. Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu &officio