Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bonâ Hamburgum die 27. Aprilis 1665. N 26. ad QUae Generositas Vestra de Cometis componit, libenter aliquando videbo, &non dubito quò diutius hoc opus protrahitur, eò melius illud &perfectius fore. Caeteroquin in hac materia cum Generositate Vestra consentio, quemadmodum jam antè sententiam meam de his Generositati Vestrae exposui. A R. P. Curtio accepi literas die 24. hujus datas, quas adjungo. Nihil praeterea responsi loco ab eo accepi. Si quid accepero sine mora mittam, moneo constanter G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor, DE RAUTENSTEIN. Neoburgi die 24. Aprilis 1665. X literis Illustrissimae D. Vestrae id unum displicuit intelligere de tentata Bmus &in T valetudine. Scilicet hi fructus sunt itinerum &fastidiorum, quae Princidustrius Vironstar candepum &publici causâ suscipiuntur. *Subit non rarò admirari tàm robustam palae, aliis intientiam &inveniri adhuc posse, qui hoc pretio licitari talia velint. Remitto serwende consumitur. quaecunque reperi Cometographica. Eho quàm mox ad illam facem in mari Patientia Britannico concurretur? an forsitan etiam hae prolusiones profundiora habent in Republica tractanda &arcaniora consilia? ut hisce classibus omnis infelicitas alios in orbes enaviget. apus est. Caeterùm res Sarmaticae quàm tristes, quàm perturbatae! praesertim si se Lithuania abrumpit, &hic murus hactenus abstitit, qui ruentes Barbaros arceret. Abrumpo, nec aliter tabellarius sinit, &me Illustrissimae D. Vestrae commendo. Illustrissimae D. Vestrae Officiosissimus Servitor A. CURTIUS. N 27. ad Hamburgo satisbonam die 6. Maji 1665. Entè progredi in instituto opere tot inter obstacula cogor. Enitar autem pro virili moram pensare diligentiâ, quae fructu suo non carebit, quamvis aliquid de gratia celeritatis decerpserit. Cometam, licet jam diu est ex quo disparuerit, oculis mentis intueri, &unà divinae sapientiae &justitiae indicia perspicere possumus. Curtiana remitto, quae licet paucula, perplacent. Referre ille mihi Venerem Historicorum Curtium videtur, nisi quòd aliquando tendat in arduum, si tamen ego humi serpens tutus nimium timidusque procellae projectis in altum oculis pervidere aliquid in his possum. Ita verò est, jam jam Be Eum inter velut ad conspectum illius igniferae facis Cometalis infestas Britanni &Belgae Anglos &concurrere classes. Optandum meritò est, ut hae nullam advehant calamitaHollam eos funastum tem, sed eam potius quanta quanta est evehant ex orbe nostro, &deferant Ultra Sauromatas ----&glacialem Oceanum. Sed hoc fieri nequit, quamdiu hic vel ille inexplebili avaritiâ -aut miserâ ambitione laborat. Hunc capit argenti splendor. Stupet Albius aere: Hic mutat merces surgente à Sole, ad eum quo Vespertina tepet regio: quin per mala praeceps Fertur, uti pulvis collectus turbine: ne quid Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem. Haec tamen in avaros dicta laudatae industriae applicari nolim. Cogitare quis