Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 89
Unproofread scanNot analysed yet
hîc posset duos illos populos, maris accolas, marique potentissimos, licet ejusdem religionis nexu junctos, nil nisi ambitiosum maris imperium &auri sitim committere. Et verum quidem est bellum hoc provenire ex ortis inter Societates Indiae Orientalis &Occidentalis rei vagis commerciis ampliandae intentas, controversiis, quae Ordines Foederatae Belgicae, frustrà tentatis omnibus pacis servandae artibus, velut reluctantes bello difficili involvant. Verum tamen Batavi publicè privatimque scribunt &testantur, se solâ extremâ necessitate &vi Brittannorum, qui se priores aggrediantur, ad justam sui ipsorum defensionem impelli. Quod uti in medio mihi relinquendum est, ita pauca quaedam publicè utilia futura, &ad universos aequè pertinentia, quin ex instituti &amicitiae nostrae ratione proferam, teneri non potui. Pallebit jam judicio Diogenis aurum Africanum &Indicum, dum Christianos hic illic, sacrorum &civilium vinculorum oblitos, non tantùm sibi insidiantes, sed &pro adeptione sui belligerantes videbit. Non tamen ita pallebit, quin fulgore suo aciem avaram eoque excoecatam trahat &pellat in terras alio Sole calentes, per tot marium, saxorum, scopulorum, multorum ossibus albicantium, &brevium impedimenta, ut quamvis oculis, illis animi fulgore aureo praestrictis, captus huc illuc currat homo lucrum &inania captans Unde venit Titan, &nox ubi sidera condit Quaque dies melius flagrantibus aestuat horis. Et quà bruma rigens ac nescia ferè remitti, Astringit Scythicum glaciali frigore Pontum. Fulgor iste Cometae sive sit simplex, sive geminus, sive trinus (hoc enim nunc