Latin
98.5 to 98.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 98.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque &Vos in illo Augusto Principum Senatu felicissimè optimis legibus electionem &capitulationem illam Vestram adstringetis, ubi priùs ipsimet vos concorditer, imò, ut cum Cicerone loquar, concordissimè, unoque animo ad praescriptum antiquarum legum composueritis. Hac certè non aliâ aliquâ viâ poteritis illam quietis &utilitatis publicae optatam cursu contingere metam &,ut membra unius corporis, Sacri scilicet Imperii Romani, in capite Augustissimo ac mutuò juncta, omnibus exteris machinationibus eò facilius &fortius resistere. Prudentissimè vero Illustrissima Dominatio Vestra judicat hoc maximè necessarium esse hoc dubio tempore, obortis discordiarum scintillis, imò &bellorum flammas in medio mari concipientibus, grande &periculosum orbi Christiano incendium minitantibus. Quas meritò extinguere ac veluti absorbere deberet majus hocce Cometae lumen, quod ipsum etiam à majori saepè absorbetur, ita ut sine cauda vel juba appareat. Caeterùm iniquitas omnis pietati inimica, licet nomen Christianorum, imo &speciem pietatis praeferat, &cacozeliâ ardeat, ignibus extinguet ipsa sese suis, vel certè aeterno illo delebitur igni. Illud autem Illustrissimae D. Vestrae votum quomodo non obviis amplectar ulnis &exosculer quod fert, ut tandem omnes malis nostris edocti sapiamus, &meliora agendo meliorem quoquè sortem opperiamur? Illud enim magnam prudentiae &felicis (secundariò tamen, nam primariò ille Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit ut Decima Musa Plautus ait) experientiae partem, hoc totam vitae beatae rationem complexum est. Hic meritò Illustrissima D. Vestra exemplum nostrae Poloniae attulit, quia tritum est usu proverbium Polonos post damnum sapere, quasi, novi Phryges &piscatores plagis emendandi essemus.