Latin
PVMEIM
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 99
Unproofread scanNot analysed yet
Sed aliud, idque deterius veritus est Joannes Cochanovius, Homerus ille Sarmaticus à quo ceu fonte perenni Vatum Castaliis ora rigantur aquis quod ita ex eo noster Horatius Sarbierius, qui duos regnum Lyricum ferre exemplo suo docuit, effert; Me prisca lactat fabula: crescere Per ipsa Lechum damna; sed heu! recens Ne me refellat fama, Lechum Lyric. l. 4. Damna suis cumulare damnis. Necdum enim populares mei, licet violatâ religionis libertate, de illa quoque