Latin
PVMEIM
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 99-3
Unproofread scanNot analysed yet
videtur esse contrarius, &ad avellendam à corpore Reipublicae amplissimam provinciarum aptus. Quo successu &eventu instituetur, mox visuri sumus. Certè multi jam cum in dubio ponunt. Apparet verò &hic Illustrissimae D. Vestrae eximia in gentem nostram benevolentia, dum ei meliora precatur &auguratur. Utinam Respublica nostra, fortissimum Reipublicae Christianae propugnaculum, divinam providentiam &tutelam restitutâ justitiâ recuperet, inquè ea tuta &illaesa permaneat! Caeterùm quod Illustrissima D. Vestra haec singularia optimi genii &ingenii sui specimina mecum communicare, ea scilicet fini, ut opus meum illustrent, voluerit, est de quo eidem ingentes agam gratias. Cui pariter fausta quaequè apprecor Eidem Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu studio &offficio