Latin
PVMEIM
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
electionis, &sic de integra libertate periclitentur, sapere tot malis, quae iniquitatem antiquis legibus adversantem sequuntur, edocti volunt. Scribitur tamen eos apparitionibus illis Cometarum perculsos, ideoque publicis jejuniis &precibus certos festos &ab omni opere cessantes dies indictos esse. Sed ad propitiandum Deum illud ante omnia agendum est, ut &festa &Sabbatismos agamus a malis operibus, utque ociosi ab iisdem simus, &nihil agamus illorum quorum opus est vitium, nec non vitiis abstineamus, à malitis jejunemus rerumque alienarum cupiditatem cohibeamus, sicut passim Gregorius Nyssenus, Pater ille Patrum Graecis dictus, docet. Tum illud hic quoque adsit necesse est, ut justitia &aequitas in tot nobilissimis familiis religionis caussa communi patriâ, in qua omnes nos pares esse avita Reipublicae constitutio vo luit pulsis, violata, &veluti cum illis in exsilium missa postliminio revocetur, &parentum foedus toties de libertate religionis servanda ex aequo ineuntium institutum, sine ullius noxa conservetur. Ideò, ut alias legum &justitiae corruptelas praeteream, non mirum est allisam ad hos scopulos Reipublicae navim, variis externorum &domesticorum motuum agitari ventis, &cum procellis ad naufragii periculum luctari. Imò verò &mihi ex officio debitae in patriam pietatis, &cuiquè justitiae bonique publici studioso, dum tenebricolae procellae illi incumbunt mari, faces ardentium admonitionum; facibus Cometarum prospera &adversa orbi illaturis praelucentibus inferendae sunt, &Respublica in exrremum conjecta discrimen illis Horatianis compellanda verbis O navis referent in mare te novi Fluctus. O quid agis? fortiter occupa Portum. Conventus ille Lithuanicus, avito instituto multis aviti moris retinentioribus