Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum ix
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si vel nihil ad rem Astronomicam, vel etiam Philosophicam, in genere liber iste faceret, faceret tamen ad rem laudemque, vel ob hoc solùm quòd praecipuè utilitatem publicam promovere omni conetur nisu. Operae pretium itaque facio hoc ipso, quòd mihi horum studiorum conscius sim, &in hoc amplo Virtutis theatro tot idoneorum testium fidei innitar. Nam si judicio Ciceronis, maximi suâ aetate, non tantùm Oratoris, sed &Ethici &Politici, stare velimus, studiis officiisque scientiae praeponenda sunt officia justitiae, qua pertinent ad hominum utilitatem, qua nihil homini esse debet antiquius. l. 1. de Ossic. Atqui ego praeter Mathematica, permulta Physica, Politica, Historica, Ethica, sed &Chronologica ac Oeconomica congessi &sparsim huic operi, prout se commoda obtulit occasio, inserui, &plurima officia omnium conscientiae incumbentia, initio à Rectoribus Rerumpublicarum facto, recensui, usus idoneo libertatis, quae epistolis, velut colloquiis familiaribus convenit, medio. Deus enim monet officii mortales, tot non tantùm Cometis, sed &aliis signis in caelo &terra datis, quid ni ego quoque me divinae voluntati hîc attemperem, eique famuler? Ideò Speculi Philosophici &Encyclopoediae Compendiosae, pravâ ambitione remotâ, fidem facio, rejecto omni nigrae loliginis succo &aerugine, ---Quod vitium procul adfore chartis Atque animo prius, ut si quid promittere de me Possum aliud, verè promitto, liberius si Dixero quid, si fortè socosius: hoc mihi juris Cum venia dabis: insevit pater optimus hoc me Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando Dicet fortè aliquis: Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo Laudat venales qui vult extrudere merces.