Latin
viii.5 to viii.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum viii.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad utrumque tandem simul: Scire aliquid laus est: pudor est nil discere velle. Meus certè candor fraudi mihi apud aequos rerum judices non erit. Agendi quoque ratio ut tot aliis antiquis &novitiis Rhapsodis, qui plurima ad formandam firmandamque, tùm eruditione tùm morum probitate mentem in unum congerunt cumulum, ita cumprimis Plutarcho solemnis, neminem nisi virtutis &scientiae simul habebit adversarium, nec quenquam reddet deteriorem, nisi qui dextra oblata sinistra acceperit, quod olim in excusationem Theodorus Atheniensis attulit. Etiam ii, qui me penitius norunt, alia me, quàm oportet, agere, dicere non poterunt. Quanquam pauci sunt, qui non vitae navim impingant ad illos infames scopulos, multorum ossibus albicantes, quos Seneca indicat: Magna pars vitae elabitur malè agentibus, maxima nihil aventibus, tota aliud agentibus. Fateor autem me singulari boni publici studio Viris Principibus &Rempublicam tractantibus, sed &alias civilem vitam agentibus prodesse hoc instituto opere velle. Cum Principibus maximè Philosopho esse conversandum, &hos singulari ratione ad virtutem, bono generis humani, esse erudiendos, prudenter docet Plutarchus libello speciali: &alibi prudentiam θeloστον ττον καὶ βασιλοιώτατον (rem divinissimam &maximè Regiam esse) I. de aud. Poëtis: &rursum in praeclaro illo de lib. educ. libello Socratis auctoritate Principes vollentare &doctrina, non obnoxiis illis fortunae bonis, felices esse probat.