Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum vii
Unproofread scanNot analysed yet
Lector. Fateor (quod tamen praesiscini dictum velim, ab omni jactanftia alienus) me hic Encyclopoediae quoddam exhibere voluisse compendium, saltem specimen. Audaciam &aemulationem in re honesta, genium vel ingenium, tanto magis utrumque subigentem &excolentem, nemo rejecerit. Stat pro me vetus Poëta Graecus Phocylides, si tamen omnia illius exstant, perfectioni Christianae multum conformia: sunt quae Σῆλος τῶν ἀγαθῶν ἐσθλὸς, φαύλων διποεργός, Τόλμα κακῶν, ἀλοὴ μέγʼ ὀφέλλει δέσθλὰ πονέυῦτας. (mulatio bonorum bona: malorum verò praeva Audacia malorum exitiosa: sed valdè juvat bona tractantes. )Audaciam indidit genius bono publico devotus. Sed &amicorum consilium ad eundem finem directum, utpote haec à me collecta &conjecta in chartam, grata &utilia publicè futura, judicantium, quod aspernari religio mihi fuit. Imitatio alienae virtutis quidem excitat, laudis verò meretur propriam. Gloria praeclarorum facinorum, à parentibus ad posteros transmissa, &in eos jure quodam successionis derivata in consortium sui libenter admittit. Cum autem meritò eos, qui eam imitatione vendicare sibi studeant, junioribus mutuò imitandos, &contra invidiam tutandos exhibeat, tùm verò &illos, qui adamatae ignaviae, pro laudanda imitandae Majorum virtutis ambitione, incubuerint, tantò magis deridendos &arguendos ἐν διαμέπου è regione) locat. Vin scire illam ambitionem, de qua prudenter nonnemo, Non amo discipulum, nisi ambitiosum, quae me ad magnorum Virorum legenda in hoc opere vestigia accendit? non alia est quàm quae illi laudum apici, à Venusino Vate inscripta legitur: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando pariterque monendo. Nec enim soli Aut prodesse volunt, aut delectare Poëtae, Aut simul &jucunda &idonea dicere vitae: