Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum vii-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm omnes cordati literarum &virtutis publicique boni, sed &bonae existimationis amantes. Audiendus hic nobis est Plutarchus, ut de literis, ita praecipue de morali disciplinâ optimè, si quisquam alius, meritus. Ideò &illo elogio, si quid oculus historiae videt, dignus, amplissimae historiae Graecae &Latinae thesaurum &verè Bibliothecam omnium veterum historiae scriptorum esse monumenta ejus: Is igitur talis ac tantus poenam licet seram, gravem tamen, imò gravissimam, &à perpetrato facinore mox cruciantem improbos manere docens, quis non delectaretur, inquit, venustate honoris, nisi is, cujus atrum cor (ut cum Pindaro loquar) frigida flamma sit fabricatum? Nempè magnum virtutis praemium, &industriae ad virtutem enitentis incentivum &immensum gloria calcar habet. Idem ille auctor, prope dixero, nunquam è manibus deponendus, animum neque ferocem, neque inaudacem dejectumque esse vult, quorum illud, inquit, impudentiae, hoc servili cuidam submissioni mentis ansam praebet, artificiosum verò est, atque accuratum in omnibus medium tenere I. de lib. educandis. Itaque ambitio illa, quae cum studio virtutis, eamque umbrae instar sequentis, gloriae conjuncta est, in laude ponitur.