Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 1.43-1.89
Statius, Achilleis 1.43-89
Not analysed yet
non potui infelix, cum primum gurgite nostro
Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum
aequor et incesti praedonis vela profunda
tempestate sequi cunctasque inferre sorores?
nunc quoque —sed tardum, iam plena iniuria raptae,
ibo tamen pelagique deos dextramque secundi,
quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos
grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo
unam hiemem.’ dixit magnumque in tempore regem
aspicit. Oceano veniebat ab hospite, mensis
laetus et aequoreo diffusus nectare vultus —
unde hiemes ventique silent cantuque, quieto
armigeri Tritones eunt scopulosaque cete
Tyrrhenique greges circumque intraque rotantur
rege salutato; placidis ipse arduus undis
eminet et triplici telo iubet ire iugales,
illi spumiferos glomerant a pectore cursus,
pone natant delentque pedum vestigia cauda—
cum Thetis: ‘o magni genitor rectorque profundi,
aspicis in quales miserum patefeceris usus
aequor? eunt tutis terrarum crimina velis,
ex quo iura freti maiestatemque repostam
rupit Iasonia puppis Pagasaea rapina.
en aliud furto scelus et spolia hospita portans
navigat iniustae temerarius arbiter Idae,
eheu quos gemitus terris caeloque daturus,
quos mihi! sic Phrygiae pensamus gaudia palmae,
hi veneris mores, hoc gratae munus alumnae?
has saltem —num semideos nostrumque reportant
Thesea? —si quis adhuc undis honor, obrue puppes,
aut permitte fretum! nulla inclementia: fas sit
pro nato timuisse mihi. da pellere luctus,
nec tibi de tantis placeat me fluctibus unum
litus et Iliaci scopulos habitare sepulcri.’
Orabat laniata genas et pectore nudo
caeruleis obstabat equis, sed rector aquarum
invitat curru dictisque ita mulcet amicis:
‘ne pete Dardaniam frustra, Theti, mergere classem:
fata vetant, ratus ordo deis miscere cruentas
Europamque Asiamque manus, consultaque belli
Iuppiter et tristes edixit caedibus annos,
quem tu illic natum Sigeo in pulvere, quanta
aspicies victrix Phrygiarum funera matrum,
cum tuus Aeacides tepido modo sanguine Teucros
undabit campos, modo crassa exire vetabit
flumina et Hectoreo tardabit funere currus
impelletque manu nostros, opera inrita, muros!