Latin · ~9 min · Dactylic hexameter
Lines 1.90-1.140
Statius, Achilleis 1.90-140
Not analysed yet
Pelea iam desiste queri thalamosque minores:
credens peperisse Iovi; nec inulta dolebis
cognatisque utere fretis: dabo tollere fluctus,
cum reduces Danai nocturnaque signa Caphereus
exseret et dirum pariter quaeremus Ulixen.’
Dixerat, illa gravi vultum demissa repulsa,
quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat
Iliacis, alios animo commenta paratus,
tristis ad Haemonias detorquet brachia terras,
ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor
reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas.
laetantur montes et conubialia pandunt
antra sinus lateque deae Sperchios abundat
obvius et dulci vestigia circuit unda.
illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat
pectore consilia et sollers pietate magistra
longaevum Chirona petit, domus ardua montem
perforat et longo suspendit Pelion arcu;
pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas,
signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit
accubitu genioque locum monstrantur: at intra
Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis
fratribus, hic hominum nullos experta cruores
spicula nec truncae bellis genialibus orni
aut consanguineos fracti crateres in hostes,
sed pharetrae insontes et inania terga ferarum.
haec quoque dum viridis; nam tunc labor unus inermi
nosse salutiferas dubiis animantibus herbas,
aut monstrare lyra veteres heroas alumno.
Et tunc venatu rediturum in limine primo
opperiens properatque dapes largoque serenat
igne domum: cum visa procul de litore surgens
Nereis; erumpit silvis —dant gaudia vires —
notaque desueto crepuit senis ungula campo,
tunc blandus dextra atque imos demissus in armos
pauperibus tectis inducit et admonet antri.
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu
nec perpessa moras: ‘ubinam mea pignora, Chiron,
dic,’ ait, ‘aut cur ulla puer iam tempora ducit
te sine? non merito trepidus sopor atraque matri
signa deum et magnos utinam mentita timores?
namque modo infensos utero mihi contuor enses,
nunc planctu livere manus, modo in ubera saevas
ire feras; saepe ipsa —nefas! —sub inania natum
Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes,
hos abolere metus magici iubet ordine sacri
Carpathius vates puerumque sub axe peracto
secretis lustrare fretis, ubi litora summa
Oceani et genitor tepet inlabentibus astris
Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis
donaque —sed longum cuncta enumerare vetorque;