Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 1.657-1.708
Statius, Achilleis 1.657-708
Not analysed yet
sed pater —:ante igni ferroque excisa iacebit
Scyros et in tumidas ibunt haec versa procellas
moenia, quam saevo mea tu conubia pendas
funere: non adeo parebimus omnia matri.’
Obstipuit tantis regina exterrita monstris,
quamquam olim suspecta fides, et comminus ipsum
horruit et facies multum mutata fatentis.
quid faciat? casusne suos ferat ipsa parenti
seque simul iuvenemque premat, fortassis acerbas
hausurum poenas? et adhuc in corde manebat
ille diu deceptus amor: silet aegra premitque
iam commune nefas; unam placet addere furtis
altricem sociam, precibus quae victa duorum
adnuit. illa astu tacito raptumque pudorem
surgentemque uterum atque aegrosin pondere menses
occuluit, plenis donec stata tempora metis
attulit et partus index Lucina resolvit.
Iamque per Aegaeos ibat Laertia flexus
puppis, et innumeras mutabant Cycladas aurae4:
iam Paros Olearosque latent; iam raditur alta
Lemnos et a tergo decrescit Bacchica Naxos,
ante oculos crescente Samo; iam Delos opacat
aequor: ibi e celsa libant carchesia puppi
responsique fidem et verum Calchanta precantur.
audiit Arquitenens Zephyrumque e vertice Cynthi
impulit et dubiis pleno dedit omina velo.
it pelago secura ratis: quippe alta Tonantis
iussa Thetin certas fatorum vertere leges
arcebant aegram lacrimis ac multa timentem,
quod non erueret pontum ventisque fretisque
omnibus invisum iam tunc sequeretur Ulixem.
Frangebat radios humili iam pronus Olympo
Phoebus et Oceani penetrabile litus anhelis
promittebat equis, cum se scopulosa levavit
Scyros; in hanc totos emisit puppe rudentes
dux Laertiades sociisque resumere pontum
imperat et remis Zephyros supplere cadentes.
accedunt iuxta, et magis indubitata magisque
Scyros erat placidique super Tritonia custos
litoris, egressi numen venerantur amicae
Aetolusque Ithacusque deae. tunc providus heros,
hospita ne subito terrerent moenia coetu,
puppe iubet remanere suos; ipse ardua fido
cum Diomede petit, sed iam praevenerat arcis
litoreae servator Abas ignotaque regi
ediderat, sed Graia tamen, succedere terris
carbasa, procedunt, gemini ceu foedere iuncto
hiberna sub nocte lupi: licet et sua pulset
natorumque fames, penitus rabiemque minasque
dissimulant humilesque meant, ne nuntiet hostes
cura canum et trepidos moneat vigilare magistros.