Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 1.709-1.752
Statius, Achilleis 1.709-752
Not analysed yet
Sic segnes heroes eunt campumque patentem,
qui medius portus celsamque interiacet urbem,
alterno sermone terunt; prior occupat acer
Tydides: ‘qua nunc verum ratione paramus
scrutari? namque ambiguo sub pectore pridem
verso, quid imbelles thyrsos mercatus et aera
urbibus in mediis Baccheaque terga mitrasque
huc tuleris varioque aspersas nebridas auro.
hisne gravem Priamo Phrygibusque armabis Achillem?’
Illi subridens Ithacus paulum ore remisso:
‘haec tibi, virginea modo si Lycomedis in aula est
fraude latens, ultro confessum in proelia ducent
Peliden; tu cuncta citus de puppe memento
ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis,
qui pulcher signis auroque asperrimus; hasta haec
sat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtes
occultamque tubam tacitos adportet in usus.’
Dixerat, atque ipso portarum in limine regem
cernit et ostensa pacem praefatus oliva:
‘magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures
fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc
Europamque Asiamque quatit, si nomina forte
huc perlata ducum, Adit quibus ultor Atrides:
hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit
magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Ulixes.
causa viae —metuam quid enim tibi cuncta fateri,
cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 —
explorare aditus invisaque litora Troiae,
quidve parent.’ medio sermone intercipit ille:
‘adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundent
ista dei! nunc hospitio mea tecta piumque
inlustrate larem.’ simul intra limina ducit.
nec mora, iam mensas famularis turba torosque
instruit, interea visu perlustrat Ulixes
scrutaturque domum, si qua vestigia magnae
virginis aut dubia facies suspecta figura;
porticibusque vagis errat totosque penates,
ceu miretur, adit: velut ille cubilia praedae
indubitata tenens muto legit arva Molosso
venator, videat donec sub frondibus hostem
porrectum somno positosque in caespite dentes.
Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula,
virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum
ductores Graiamque ratem sociosque receptos.