Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 1.753-1.805
Statius, Achilleis 1.753-805
Not analysed yet
iure pavent aliae; sed vix nova gaudia celat
Pelides avidusque novos heroas et arma
vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent
regali strepitu et picto discumbitur auro,
cum pater ire iubet natas comitesque pudicas
natarum, subeunt, quales Maeotide ripa,
cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum
moenia, sepositis epulantur Amazones armis.
tum vero intentus vultus ac pectora Ulixes
perlibrat visu, sed nox inlataque fallunt
lumina et extemplo latuit mensura iacentum.
at tamen erectumque genas oculisque vagantem
nullaque virginei servantem signa pudoris
defigit comitique obliquo lumine monstrat,
quod nisi praecipitem blando complexa moneret
Deidamia sinu nudataque pectora semper
exsertasque manus umerosque in veste teneret
et prodire toris et poscere vina vetaret
saepius et fronti crinale reponeret aurum,
Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
Ut placata fames epulis bis terque repostis,
rex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos:
‘invideo vestris, fateor, decora inclita gentis
Argolicae, coeptis: utinam et mihi fortior aetas,
quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos
perdomui fregique vadis, quae signa triumphi
vidistis celsa murorum in fronte, carinas!
saltem si suboles, aptum quam mittere bello —
nunc ipsi viresque meas et cara videtis
pignora: quando novos dabit haec mihi turba nepotes?’
dixerat, et sollers arrepto tempore Ulixes:
‘haud spernenda cupis; quis enim non visere gentes
innumeras variosque duces atque agmina regum
ardeat? omne simul roburque decusque potentis
Europae meritos ultro iuravit in enses.
rura urbesque vacant, montes spoliavimus altos,
omne fretum longa velorum obtexitur umbra;
tradunt arma patres, rapit inrevocata iuventus,
non alias umquam tantae data copia famae
fortibus aut campo maiore exercita virtus.’
aspicit intentum vigilique haec aure trahentem,
cum paveant aliae demissaque lumina flectant,
atque iterat: ‘quisquis proavis et gente superba,
quisquis equo iaculoque potens, qui praevalet arcu,
omnis honos illic, illic ingentia certant
nomina: vix timidae matres aut agmina cessant
virginea; a! multum steriles damnatus in annos
invisusque deis, si quem haec nova gloria segnem
praeterit.’ exisset stratis, ni provida signo
Deidamia dato cunctas hortata sorores
liquisset mensas ipsum complexa, sed haeret
respiciens Ithacum coetuque novissimus exit.