Latin
Lines 1.136-1.186
Statius, Liber Quartus 1.136-186
Not analysed yet
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce
deuehit arma pauens umbraque inmane uolanti
implet agros longoque attollit puluere campum.
non aliter siluas umeris et utroque refringens
pectore montano duplex Hylaeus ab antro
praecipitat: pauet Ossa uias, pecudesque feraeque
procubuere metu; non ipsis fratribus horror
afuit, ingenti donec Peneia saltu
stagna subit magnumque obiectus detinet amnem.
quis numerum ferri gentesque et robora dictu
aequarit mortale sonans? suus excit in arma
antiquam Tiryntha deus; non fortibus illa
infecunda uiris famaue inmanis alumni
degenerat, sed lapsa situ fortuna, neque addunt
robur opes; rarus uacuis habitator in aruis
monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces.
dat tamen haec iuuenum tercentum pectora, uulgus
innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses
triste micant: flauae capiti tergoque leonum
exuuiae, gentilis honos; et pineus armat
stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
Herculeum paeana canunt uastataque monstris
omnia; frondosa longum deus audit ab Oeta.
dat Nemea comites, et quas in proelia uires
sacra Cleonaei cogunt uineta Molorchi.
gloria nota casae, foribus simulata salignis
hospitis arma dei, paruoque ostenditur aruo,
robur ubi et laxos qua reclinauerit arcus
ilice, qua cubiti sedeant uestigia terra.
at pedes et toto despectans uertice bellum
quattuor indomitis Capaneus erepta iuuencis
terga superque rigens iniectu molis aenae
uersat onus; squalet triplici ramosa corona
Hydra recens obitu: pars anguibus aspera uiuis
argento caelata micat, pars arte reperta
conditur et fuluo moriens nigrescit in auro;
circum amnis torpens et ferro caerula Lerna.
at laterum tractus spatiosaque pectora seruat
nexilis innumero Chalybum subtemine thorax,
horrendum, non matris, opus; galeaeque corusca
prominet arce Gigans; atque uni missilis illi
cuspide praefixa stat frondibus orba cupressus.
huic parere dati, quos fertilis Amphigenia
planaque Messene montosaque nutrit Ithome,
quos Thryon et summis ingestum montibus Aepy,
quos Helos et Pteleon, Getico quos flebile uati
Dorion; hic fretus doctas anteire canendo
Aonidas mutos Thamyris damnatus in annos
ore simul citharaque (quis obuia numina temnat?)
conticuit praeceps, qui non certamina Phoebi
nosset et inlustres Satyro pendente Celaenas.