Latin
Lines 1.88-1.135
Statius, Liber Quartus 1.88-135
Not analysed yet
iam regnum matrisque sinus fidasque sorores
spe uotisque tenet, tamen et de turre suprema
attonitam totoque extantem corpore longe
respicit Argian; haec mentem oculosque reducit
coniugis et dulces auertit pectore Thebas.
ecce inter medios patriae ciet agmina gentis
fulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus,
ut primae strepuere tubae: ceu lubricus alta
anguis humo uerni blanda ad spiramina solis
erigitur liber senio et squalentibus annis
exutus laetisque minax interuiret herbis:
a miser, agrestum si quis per gramina hianti
obuius et primo fraudauerit ora ueneno.
huic quoque praesentes Aetolis urbibus adfert
belli fama uiros: sensit scopulosa Pylene
fletaque cognatis auibus Meleagria Pleuron
et praeceps Calydon et quae Ioue prouocat Iden
Olenos Ioniis et fluctibus hospita portu
Chalcis et Herculea turpatus gymnade uultus
amnis; adhuc imis uix truncam attollere frontem
ausus aquis glaucoque caput summersus in antro
maeret, anhelantes aegrescunt puluere ripae.
omnibus aeratae propugnant pectora crates,
pilaque saeua manu; patrius stat casside Mauors.
undique magnanimum pubes delecta coronant
Oeniden, hilarem bello notisque decorum
uulneribus; non ille minis Polynicis et ira
inferior, dubiumque adeo cui bella gerantur.
maior at inde nouis it Doricus ordo sub armis,
qui ripas, Lyrcee, tuas, tua litora multo
uomere suspendunt, fluuiorum ductor Achiuum,
Inache (Persea neque enim uiolentior exit
amnis humo, cum Taurum aut Pliadas hausit aquosas
spumeus et genero tumuit Ioue), quos celer ambit
Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas,
et qui rura domant Epidauria (dexter Iaccho
collis at Hennaeae Cereri negat); auia Dyme
mittit opem densasque Pylos Neleia turmas;
nondum nota pylos iuuenisque aetate secunda
Nestor, et ire tamen peritura in castra negauit.
hos agitat pulchraeque docet uirtutis amorem
arduus Hippomedon; capiti tremit aerea cassis
ter niueum scandente iuba, latus omne sub armis
ferrea suta terunt, umeros ac pectora late
flammeus orbis habet, perfectaque uiuit in auro
nox Danai: sontes Furiarum lampade nigra
quinquaginta ardent thalami; pater ipse cruentis
in foribus laudatque nefas atque inspicit enses.