Latin
Lines 1.521-1.567
Statius, Liber Secundus 1.521-567
Not analysed yet
non Dryadum placet umbra choris non commoda sacris
Faunorum, diraeque etiam fugere uolucres
prodigiale nemus. tacitis huc gressibus acti
deueniunt peritura cohors, hostemque superbum
adnixi iaculis et humi posita arma tenentes
expectant, densaque nemus statione coronant.
coeperat umenti Phoebum subtexere palla
Nox et caeruleam terris infuderat umbram.
ille propinquabat siluis et ab aggere celso
scuta uirum galeasque uidet rutilare comantes,
qua laxant rami nemus aduersaque sub umbra
flammeus aeratis lunae tremor errat in armis.
obstipuit uisis, ibat tamen, horrida tantum
spicula et inclusum capulo tenus admouet ensem,
ac prior 'unde, uiri, quidue occultatis in armis?'
non humili terrore rogat. nec reddita contra
uox, fidamque negant suspecta silentia pacem.
ecce autem uasto Cthonii contorta lacerto,
quo duce freta cohors, fuscas interuolat auras
hasta; sed audenti deus et fortuna recessit.
per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis
terga super laeuos umeros uicina cruori
effugit et uiduo iugulum ferit inrita ligno.
tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
huc ferus atque illuc animum pallentiaque ira
ora ferens (nec tanta putat sibi bella parari):
'ferte gradum contra campoque erumpite aperto!
quis timor audendi, quae tanta ignauia? solus,
solus in arma uoco.' neque in his mora; quos ubi plures,
quam ratus, innumeris uidet excursare latebris,
hos deire iugis, illos e uallibus imis
crescere, nec paucos campo, totumque sub armis
conlucere iter (ut clausas indagine profert
in medium uox prima feras), quae sola medendi
turbata ratione uia est, petit ardua dirae
Sphingos et abscisis infringens cautibus uncas
exuperat iuga dura manus, scopuloque potitus,
unde procul tergo metus et uia prona nocendi,
saxum ingens, quod uix plena ceruice gementes
uertere humo et muris ualeant inferre iuuenci,
rupibus auellit; dein toto sanguine nixus
sustinet, inmanem quaerens librare ruinam,
qualis in aduersos Lapithas erexit inanem
magnanimus cratera Pholus. stupet obuia leto
turba superstantem atque emissi turbine montis
obruitur; simul ora uirum, simul arma manusque
fractaque commixto sederunt pectora ferro.